

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 15
De pomis collium aeternorum.Colles aeterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde:Mons domus Domini elevabitur super colles[Isa. II]quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiae, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore coeli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium aeternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde:Omnia poma, dilecte mi,id est,nova et vetera servavi tibi[Cant. 7.]et:Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera[Matth. 13.]. Manichaei ergo et Judaei[quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt]in hac terra opulenta haereditare nequeunt.